# 1 Samuel · 19

> https://missale.online/biblia/en/1rg/19

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

et indicavit Jonathas David, dicens : Quærit Saul pater meus occidere te : quapropter observa te, quæso, mane : et manebis clam, et absconderis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris : et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum : dixitque ad eum : Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli : vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit : Vivit Dominus, quia non occidetur.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba hæc : et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

Motum est autem rursum bellum : et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim : percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

Et factus est spiritus Domini malus in Saul : sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam : porro David psallebat manu sua.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul : lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens : Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-40022955d80a097e447c)

**Latin**

deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-9cddad593f73adeac016)

**Latin**

Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-77f0bcf628a6b2c6b32a)

**Latin**

Misit autem Saul apparitores, qui raperent David : et responsum est quod ægrotaret.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-e93f4ea4f81375c9a221)

**Latin**

Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens : Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-ad0dbb7caa8136e57bff)

**Latin**

Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-a344e3eeceed7e93233c)

**Latin**

Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi : Dimitte me, alioquin interficiam te.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-292f98d53276b7e92ddb)

**Latin**

David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul : et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-ea8c03b9efa00fc49552)

**Latin**

Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus : Ecce David in Najoth in Ramatha.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-0b9188f9827bc9369014)

**Latin**

Misit ergo Saul lictores, ut raperent David : qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-4a377fb8b3ab2ddc2997)

**Latin**

Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios : prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios : qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-558828010cd7e67a3b8c)

**Latin**

abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit : In quo loco sunt Samuel et David ? Dictumque est ei : Ecce in Najoth sunt in Ramatha.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-ec73ab42682871a72627)

**Latin**

Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/19#text-67cd7490abc0fa3b8079)

**Latin**

Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium : Num et Saul inter prophetas ?

**English**

This passage has not yet been translated.
