# 1 Samuel · 21

> https://missale.online/biblia/en/1rg/21

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem : et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus, et nullus est tecum ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex præcepit mihi sermonem, et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi præcepta tibi dederim : nam et pueris condixi in illum et illum locum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

Et respondens sacerdos ad David, ait illi : Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem, si de mulieribus agitur : continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem : neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini : et nomen ejus Doëg Idumæus, potentissimus pastorum Saul.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

Dixit autem David ad Achimelech : Si habes hic ad manum hastam aut gladium ? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum : sermo enim regis urgebat.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

Et dixit sacerdos : Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi : est involutus pallio post ephod : si istum vis tollere, tolle : neque enim hic est alius absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis : da mihi eum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul : et venit ad Achis regem Geth.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David : Numquid non iste est David rex terræ ? nonne huic cantabant per choros, dicentes : Percussit Saul mille,
et David decem millia ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-40022955d80a097e447c)

**Latin**

Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-9cddad593f73adeac016)

**Latin**

Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum : et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ ejus in barbam.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-77f0bcf628a6b2c6b32a)

**Latin**

Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum : quare adduxistis eum ad me ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/1rg/21#text-e93f4ea4f81375c9a221)

**Latin**

an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me præsente ? hiccine ingredietur domum meam ?

**English**

This passage has not yet been translated.
