# 2 Chronicles · 18

> https://missale.online/biblia/en/2par/18

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego, et tu : sicut populus tuus, sic et populus meus : tecumque erimus in bello.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

Dixitque Josaphat ad regem Israël : Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Et ait rex Israël ad Josaphat : Est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore : est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat : Ne loquaris, rex, hoc modo.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei : Voca cito Michæam filium Jemla.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio : sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras eam.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-40022955d80a097e447c)

**Latin**

Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi : En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant : quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-9cddad593f73adeac016)

**Latin**

Cui respondit Michæas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-77f0bcf628a6b2c6b32a)

**Latin**

Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite : cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-e93f4ea4f81375c9a221)

**Latin**

Dixitque rex : Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-ad0dbb7caa8136e57bff)

**Latin**

At ille ait : Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore : et dixit Dominus : Non habent isti dominos : revertatur unusquisque in domum suam in pace.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-a344e3eeceed7e93233c)

**Latin**

Et ait rex Israël ad Josaphat : Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-292f98d53276b7e92ddb)

**Latin**

At ille : Idcirco, ait, audite verbum Domini : vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-ea8c03b9efa00fc49552)

**Latin**

Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad ? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio,

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-0b9188f9827bc9369014)

**Latin**

processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus : In quo, inquit, decipies ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-4a377fb8b3ab2ddc2997)

**Latin**

At ille respondit : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et fac ita.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-558828010cd7e67a3b8c)

**Latin**

Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-ec73ab42682871a72627)

**Latin**

Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait : Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-67cd7490abc0fa3b8079)

**Latin**

Dixitque Michæas : Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-3ac038d6962289bd3c26)

**Latin**

Præcepit autem rex Israël, dicens : Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-2b08b45b7a9fd92ff7f8)

**Latin**

Et dicetis : Hæc dicit rex : Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-1b9b77d3fcc49350a3f4)

**Latin**

Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite, omnes populi.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-21478efda9e3bd77c058)

**Latin**

Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-66af0bf07849f0763ec9)

**Latin**

Dixitque rex Israël ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam : tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-8ce0bbceaab8ff918d3a)

**Latin**

Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-ccc106774904a733b00e)

**Latin**

Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes : at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-3885b8fb3f9b0c24fd89)

**Latin**

Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-578310eff006266469cc)

**Latin**

Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait : Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/18#text-fe2917b9f5e3cb90d74f)

**Latin**

Et finita est pugna in die illo : porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.

**English**

This passage has not yet been translated.
