# 2 Chronicles · 19

> https://missale.online/biblia/en/2par/19

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/19#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/19#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum : Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/19#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/19#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/19#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca,

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/19#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

et præcipiens judicibus : Videte, ait, quid faciatis : non enim hominis exercetis judicium, sed Domini : et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/19#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/19#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/19#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

Præcepitque eis, dicens : Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/19#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

Omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, de mandato, de cæremoniis, de justificationibus : ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros : sic ergo agentes non peccabitis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/2par/19#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit : porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent : habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.

**English**

This passage has not yet been translated.
