# 1 Kings · 19

> https://missale.online/biblia/en/3rg/19

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia quæ fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens : Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas : venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum,

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait : Sufficit mihi, Domine : tolle animam meam : neque enim melior sum quam patres mei.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi : et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi : Surge, et comede.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ : comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi : Surge, comede : grandis enim tibi restat via.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

Cumque venisset illuc, mansit in spelunca : et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi : Quid hic agis, Elia ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

At ille respondit : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

Et ait ei : Egredere, et sta in monte coram Domino : et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum : non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio : non in commotione Dominus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-40022955d80a097e447c)

**Latin**

Et post commotionem ignis : non in igne Dominus. Et post ignem sibilus auræ tenuis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-9cddad593f73adeac016)

**Latin**

Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncæ. Et ecce vox ad eum dicens : Quid hic agis, Elia ? Et ille respondit :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-77f0bcf628a6b2c6b32a)

**Latin**

Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-e93f4ea4f81375c9a221)

**Latin**

Et ait Dominus ad eum : Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum : cumque perveneris illuc, unges Hazaël regem super Syriam,

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-ad0dbb7caa8136e57bff)

**Latin**

et Jehu filium Namsi unges regem super Israël : Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-a344e3eeceed7e93233c)

**Latin**

Et erit : quicumque fugerit gladium Hazaël, occidet eum Jehu : et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-292f98d53276b7e92ddb)

**Latin**

Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-ea8c03b9efa00fc49552)

**Latin**

Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat : cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-0b9188f9827bc9369014)

**Latin**

Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait : Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei : Vade, et revertere : quod enim meum erat, feci tibi.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/3rg/19#text-4a377fb8b3ab2ddc2997)

**Latin**

Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt : consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.

**English**

This passage has not yet been translated.
