# 2 Kings · 7

> https://missale.online/biblia/en/4rg/7

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Dixit autem Eliseus : Audite verbum Domini : Hæc dicit Dominus : In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariæ.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait : Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris ? Qui ait : Videbis oculis tuis, et inde non comedes.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ : qui dixerunt ad invicem : Quid hic esse volumus donec moriamur ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur : sive manserimus hic, moriendum nobis est : venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriæ : si pepercerint nobis, vivemus : si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriæ. Cumque venissent ad principium castrorum Syriæ, nullum ibidem repererunt.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi : dixeruntque ad invicem : Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt : tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt : et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

Dixeruntque ad invicem : Non recte facimus : hæc enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur : venite, eamus, et nuntiemus in aula regis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes : Ivimus ad castra Syriæ, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-40022955d80a097e447c)

**Latin**

Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos : Dico vobis quid fecerint nobis Syri : sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes : Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-9cddad593f73adeac016)

**Latin**

Respondit autem unus servorum ejus : Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israël, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-77f0bcf628a6b2c6b32a)

**Latin**

Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens : Ite, et videte.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-e93f4ea4f81375c9a221)

**Latin**

Qui abierunt post eos usque ad Jordanem : ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quæ projecerant Syri cum turbarentur : reversique nuntii indicaverunt regi.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-ad0dbb7caa8136e57bff)

**Latin**

Et egressus populus diripuit castra Syriæ : factusque est modius similæ statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-a344e3eeceed7e93233c)

**Latin**

Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam : quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-292f98d53276b7e92ddb)

**Latin**

Factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi, quando ait : Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similæ statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samariæ :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-ea8c03b9efa00fc49552)

**Latin**

quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat : Etiamsi Dominus fecerit cataractas in cælo, numquid poterit fieri quod loqueris ? Et dixit ei : Videbis oculis tuis, et inde non comedes.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/4rg/7#text-0b9188f9827bc9369014)

**Latin**

Evenit ergo ei sicut prædictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.

**English**

This passage has not yet been translated.
