# Revelation · 11

> https://missale.online/biblia/en/apc/11

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi : Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud : quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum : et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum : et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, quæ vocatur spiritualiter Sodoma, et Ægyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium : et corpora eorum non sinent poni in monumentis :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur : et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

Et post dies tres et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-40022955d80a097e447c)

**Latin**

Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis : Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube : et viderunt illos inimici eorum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-9cddad593f73adeac016)

**Latin**

Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit : et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia : et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-77f0bcf628a6b2c6b32a)

**Latin**

Væ secundum abiit : et ecce væ tertium veniet cito.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-e93f4ea4f81375c9a221)

**Latin**

Et septimus angelus tuba cecinit : et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes : Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-ad0dbb7caa8136e57bff)

**Latin**

Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-a344e3eeceed7e93233c)

**Latin**

Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es : quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-292f98d53276b7e92ddb)

**Latin**

Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/apc/11#text-ea8c03b9efa00fc49552)

**Latin**

Et apertum est templum Dei in cælo : et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.

**English**

This passage has not yet been translated.
