# Ecclesiastes · 9

> https://missale.online/biblia/en/ecl/9

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Omnia hæc tractavi in corde meo,
ut curiose intelligerem.
Sunt justi atque sapientes,
et opera eorum in manu Dei ;
et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

Sed omnia in futurum servantur incerta,
eo quod universa æque eveniant justo et impio,
bono et malo, mundo et immundo,
immolanti victimas et sacrificia contemnenti.
Sicut bonus, sic et peccator ;
ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt :
quia eadem cunctis eveniunt.
Unde et corda filiorum hominum implentur malitia
et contemptu in vita sua,
et post hæc ad inferos deducentur.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ;
melior est canis vivus leone mortuo.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Viventes enim sciunt se esse morituros ;
mortui vero nihil noverunt amplius,
nec habent ultra mercedem,
quia oblivioni tradita est memoria eorum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt ;
nec habent partem in hoc sæculo,
et in opere quod sub sole geritur.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum,
et bibe cum gaudio vinum tuum,
quia Deo placent opera tua.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

Omni tempore sint vestimenta tua candida,
et oleum de capite tuo non deficiat.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

Perfruere vita cum uxore quam diligis,
cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ,
qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ :
hæc est enim pars in vita
et in labore tuo quo laboras sub sole.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

Quodcumque facere potest manus tua,
instanter operare,
quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia
erunt apud inferos, quo tu properas.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

Verti me ad aliud, et vidi sub sole
nec velocium esse cursum,
nec fortium bellum,
nec sapientium panem,
nec doctorum divitias,
nec artificum gratiam ;
sed tempus casumque in omnibus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-40022955d80a097e447c)

**Latin**

Nescit homo finem suum ;
sed sicut pisces capiuntur hamo,
et sicut aves laqueo comprehenduntur,
sic capiuntur homines in tempore malo,
cum eis extemplo supervenerit.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-9cddad593f73adeac016)

**Latin**

Hanc quoque sub sole vidi sapientiam,
et probavi maximam :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-77f0bcf628a6b2c6b32a)

**Latin**

civitas parva, et pauci in ea viri ;
venit contra eam rex magnus, et vallavit eam,
exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-e93f4ea4f81375c9a221)

**Latin**

Inventusque est in ea vir pauper et sapiens,
et liberavit urbem per sapientiam suam ;
et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-ad0dbb7caa8136e57bff)

**Latin**

Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine.
Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est,
et verba ejus non sunt audita ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-a344e3eeceed7e93233c)

**Latin**

Verba sapientium audiuntur in silentio,
plus quam clamor principis inter stultos.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ecl/9#text-292f98d53276b7e92ddb)

**Latin**

Melior est sapientia quam arma bellica ;
et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.

**English**

This passage has not yet been translated.
