# Esther · 7

> https://missale.online/biblia/en/est/7

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/est/7#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/est/7#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat : Quæ est petitio tua, Esther, ut detur tibi ? et quid vis fieri ? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/est/7#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

Ad quem illa respondit : Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/est/7#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur : esset tolerabile malum, et gemens tacerem : nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/est/7#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Respondensque rex Assuerus, ait : Quis est iste, et cujus potentiæ, ut hæc audeat facere ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/est/7#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Dixitque Esther : Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/est/7#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua : intellexit enim a rege sibi paratum malum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/est/7#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait : Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/est/7#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis : En lignum quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex : Appendite eum in eo.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/est/7#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo : et regis ira quievit.

**English**

This passage has not yet been translated.
