# Ezekiel · 34

> https://missale.online/biblia/en/ez/34

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus :
Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos !
nonne greges a pastoribus pascuntur ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

Lac comedebatis,
et lanis operiebamini,
et quod crassum erat occidebatis :
gregem autem meum non pascebatis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

Quod infirmum fuit non consolidastis,
et quod ægrotum non sanastis :
quod confractum est non alligastis,
et quod abjectum est non reduxistis,
et quod perierat non quæsistis :
sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor :
et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri,
et dispersæ sunt.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Erraverunt greges mei in cunctis montibus,
et in universo colle excelso :
et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei,
et non erat qui requireret :
non erat, inquam, qui requireret.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Propterea, pastores, audite verbum Domini.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

Vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam,
et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri,
eo quod non esset pastor :
neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum,
sed pascebant pastores semetipsos,
et greges meos non pascebant :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

propterea, pastores, audite verbum Domini.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

Hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego ipse super pastores :
requiram gregem meum de manu eorum,
et cessare faciam eos,
ut ultra non pascant gregem,
nec pascant amplius pastores semetipsos :
et liberabo gregem meum de ore eorum,
et non erit ultra eis in escam.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

Quia hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego ipse requiram oves meas,
et visitabo eas.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-40022955d80a097e447c)

**Latin**

Sicut visitat pastor gregem suum,
in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum,
sic visitabo oves meas,
et liberabo eas de omnibus locis
in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-9cddad593f73adeac016)

**Latin**

Et educam eas de populis,
et congregabo eas de terris,
et inducam eas in terram suam,
et pascam eas in montibus Israël,
in rivis, et in cunctis sedibus terræ.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-77f0bcf628a6b2c6b32a)

**Latin**

In pascuis uberrimis pascam eas,
et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum :
ibi requiescent in herbis virentibus,
et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-e93f4ea4f81375c9a221)

**Latin**

Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam,
dicit Dominus Deus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-ad0dbb7caa8136e57bff)

**Latin**

Quod perierat requiram,
et quod abjectum erat reducam,
et quod confractum fuerat alligabo,
et quod infirmum fuerat consolidabo,
et quod pingue et forte custodiam :
et pascam illas in judicio.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-a344e3eeceed7e93233c)

**Latin**

Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego judico inter pecus et pecus,
arietum et hircorum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-292f98d53276b7e92ddb)

**Latin**

Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ?
insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris :
et cum purissimam aquam biberetis,
reliquam pedibus vestris turbabatis :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-ea8c03b9efa00fc49552)

**Latin**

et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur :
et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-0b9188f9827bc9369014)

**Latin**

Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos :
Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-4a377fb8b3ab2ddc2997)

**Latin**

pro eo quod lateribus et humeris impingebatis,
et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora,
donec dispergerentur foras,

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-558828010cd7e67a3b8c)

**Latin**

salvabo gregem meum,
et non erit ultra in rapinam,
et judicabo inter pecus et pecus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-ec73ab42682871a72627)

**Latin**

Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas,
servum meum David :
ipse pascet eas,
et ipse erit eis in pastorem.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-67cd7490abc0fa3b8079)

**Latin**

Ego autem Dominus ero eis in Deum,
et servus meus David princeps in medio eorum :
ego Dominus locutus sum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-3ac038d6962289bd3c26)

**Latin**

Et faciam cum eis pactum pacis,
et cessare faciam bestias pessimas de terra :
et qui habitant in deserto,
securi dormient in saltibus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-2b08b45b7a9fd92ff7f8)

**Latin**

Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem,
et deducam imbrem in tempore suo :
pluviæ benedictionis erunt.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-1b9b77d3fcc49350a3f4)

**Latin**

Et dabit lignum agri fructum suum,
et terra dabit germen suum,
et erunt in terra sua absque timore :
et scient quia ego Dominus,
cum contrivero catenas jugi eorum,
et eruero eos de manu imperantium sibi.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-21478efda9e3bd77c058)

**Latin**

Et non erunt ultra in rapinam in gentibus,
neque bestiæ terræ devorabunt eos :
sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-66af0bf07849f0763ec9)

**Latin**

Et suscitabo eis germen nominatum,
et non erunt ultra imminuti fame in terra,
neque portabunt ultra opprobrium gentium.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-8ce0bbceaab8ff918d3a)

**Latin**

Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis,
et ipsi populus meus domus Israël,
ait Dominus Deus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/ez/34#text-ccc106774904a733b00e)

**Latin**

Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ,
homines estis :
et ego Dominus Deus vester,
dicit Dominus Deus.

**English**

This passage has not yet been translated.
