# Judges · 16

> https://missale.online/biblia/en/jdc/16

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus : et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

Dormivit autem Samson usque ad medium noctem : et inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

Post hæc amavit mulierem, quæ habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt : Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus, et vinctum affligere : quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Locuta est ergo Dalila ad Samson : Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Cui respondit Samson : Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

Attuleruntque ad eam satrapæ Philisthinorum septem funes, ut dixerat : quibus vinxit eum,

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus : clamavitque ad eum : Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine, cum odorem ignis acceperit : et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

Dixitque ad eum Dalila : Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es : saltem nunc indica mihi quo ligari debeas.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

Cui ille respondit : Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-40022955d80a097e447c)

**Latin**

Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit : Philisthiim super te, Samson : in cubiculo insidiis præparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-9cddad593f73adeac016)

**Latin**

Dixitque Dalila rursum ad eum : Usquequo decipis me, et falsum loqueris ? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson : Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terræ fixeris, infirmus ero.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-77f0bcf628a6b2c6b32a)

**Latin**

Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum : Philisthiim super te, Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-e93f4ea4f81375c9a221)

**Latin**

Dixitque ad eum Dalila : Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum ? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-ad0dbb7caa8136e57bff)

**Latin**

Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-a344e3eeceed7e93233c)

**Latin**

Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam : Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meæ : si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-292f98d53276b7e92ddb)

**Latin**

Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit : Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-ea8c03b9efa00fc49552)

**Latin**

At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abigere eum, et a se repellere : statim enim ab eo fortitudo discessit.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-0b9188f9827bc9369014)

**Latin**

Dixitque : Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo : Egrediar sicut ante feci, et me excutiam : nesciens quod recessisset ab eo Dominus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-4a377fb8b3ab2ddc2997)

**Latin**

Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-558828010cd7e67a3b8c)

**Latin**

Jamque capilli ejus renasci cœperunt.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-ec73ab42682871a72627)

**Latin**

Et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes : Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-67cd7490abc0fa3b8079)

**Latin**

Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat : Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-3ac038d6962289bd3c26)

**Latin**

Lætantesque per convivia, sumptis jam epulis, præceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-2b08b45b7a9fd92ff7f8)

**Latin**

Qui dixit puero regenti gressus suos : Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-1b9b77d3fcc49350a3f4)

**Latin**

Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-21478efda9e3bd77c058)

**Latin**

At ille invocato Domino ait : Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-66af0bf07849f0763ec9)

**Latin**

Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera et alteram læva tenens,

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-8ce0bbceaab8ff918d3a)

**Latin**

ait : Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem quæ ibi erat : multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdc/16#text-ccc106774904a733b00e)

**Latin**

Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue : judicavitque Israël viginti annis.

**English**

This passage has not yet been translated.
