# Judith · 6

> https://missale.online/biblia/en/jdt/6

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor,

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israël tecum perditione disperiet :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ : tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israël, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus : et pallor qui faciem tuam obtinet abscedat a te, si verba mea hæc putas impleri non posse.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii pœnas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israël.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria : sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

Porro filii Israël descendentes de Bethulia, venerunt ad eum : quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-40022955d80a097e447c)

**Latin**

In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus : et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-9cddad593f73adeac016)

**Latin**

et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israëlitis hac de causa tradi, ut dum vicerit filios Israël, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset : Deus cæli defensor eorum est.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-77f0bcf628a6b2c6b32a)

**Latin**

Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt,

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-e93f4ea4f81375c9a221)

**Latin**

dicentes : Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te : et præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-ad0dbb7caa8136e57bff)

**Latin**

Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-a344e3eeceed7e93233c)

**Latin**

dicentes : Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-292f98d53276b7e92ddb)

**Latin**

Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri : ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-ea8c03b9efa00fc49552)

**Latin**

Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-0b9188f9827bc9369014)

**Latin**

Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jdt/6#text-4a377fb8b3ab2ddc2997)

**Latin**

Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israël.

**English**

This passage has not yet been translated.
