# Jeremiah · 14

> https://missale.online/biblia/en/jr/14

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt,
et obscuratæ sunt in terra,
et clamor Jerusalem ascendit.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

Majores miserunt minores suos ad aquam :
venerunt ad hauriendum.
Non invenerunt aquam :
reportaverunt vasa sua vacua.
Confusi sunt, et afflicti,
et operuerunt capita sua.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

Propter terræ vastitatem,
quia non venit pluvia in terram,
confusi sunt agricolæ :
operuerunt capita sua.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Nam et cerva in agro peperit, et reliquit,
quia non erat herba.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Et onagri steterunt in rupibus ;
traxerunt ventum quasi dracones :
defecerunt oculi eorum,
quia non erat herba.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine,
fac propter nomen tuum :
quoniam multæ sunt aversiones nostræ :
tibi peccavimus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

Exspectatio Israël,
salvator ejus in tempore tribulationis,
quare quasi colonus futurus es in terra,
et quasi viator declinans ad manendum ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

quare futurus es velut vir vagus,
ut fortis qui non potest salvare ?
Tu autem in nobis es, Domine,
et nomen tuum invocatum est super nos :
ne derelinquas nos.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

Hæc dicit Dominus populo huic,
qui dilexit movere pedes suos,
et non quievit,
et Domino non placuit :
Nunc recordabitur iniquitatum eorum,
et visitabit peccata eorum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

Et dixit Dominus ad me :
Noli orare pro populo isto in bonum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-40022955d80a097e447c)

**Latin**

Cum jejunaverint,
non exaudiam preces eorum,
et si obtulerint holocautomata et victimas,
non suscipiam ea :
quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-9cddad593f73adeac016)

**Latin**

Et dixi : A, a, a, Domine Deus :
prophetæ dicunt eis :
Non videbitis gladium,
et fames non erit in vobis :
sed pacem veram dabit vobis in loco isto.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-77f0bcf628a6b2c6b32a)

**Latin**

Et dicit Dominus ad me : Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo :
non misi eos, et non præcepi eis,
neque locutus sum ad eos.
Visionem mendacem, et divinationem,
et fraudulentiam, et seductionem cordis sui,
prophetant vobis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-e93f4ea4f81375c9a221)

**Latin**

Idcirco hæc dicit Dominus
de prophetis qui prophetant in nomine meo,
quos ego non misi, dicentes :
Gladius et fames non erit in terra hac :
In gladio et fame consumentur prophetæ illi.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-ad0dbb7caa8136e57bff)

**Latin**

Et populi quibus prophetant
erunt projecti in viis Jerusalem
præ fame et gladio,
et non erit qui sepeliat eos :
ipsi et uxores eorum,
filii et filiæ eorum :
et effundam super eos malum suum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-a344e3eeceed7e93233c)

**Latin**

Et dices ad eos verbum istud :
Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem,
et non taceant,
quoniam contritione magna
contrita est virgo filia populi mei,
plaga pessima vehementer.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-292f98d53276b7e92ddb)

**Latin**

Si egressus fuero ad agros,
ecce occisi gladio :
et si introiero in civitatem,
ecce attenuati fame.
Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-ea8c03b9efa00fc49552)

**Latin**

Numquid projiciens abjecisti Judam ?
aut Sion abominata est anima tua ?
quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas ?
Exspectavimus pacem,
et non est bonum :
et tempus curationis,
et ecce turbatio.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-0b9188f9827bc9369014)

**Latin**

Cognovimus, Domine, impietates nostras,
iniquitates patrum nostrorum,
quia peccavimus tibi.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-4a377fb8b3ab2ddc2997)

**Latin**

Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum,
neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ :
recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/14#text-558828010cd7e67a3b8c)

**Latin**

Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant ?
aut cæli possunt dare imbres ?
nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus ?
tu enim fecisti omnia hæc.

**English**

This passage has not yet been translated.
