# Jeremiah · 3

> https://missale.online/biblia/en/jr/3

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam,
et recedens ab eo duxerit virum alterum,
numquid revertetur ad eam ultra ?
numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ?
Tu autem fornicata es cum amatoribus multis :
tamen revertere ad me, dicit Dominus,
et ego suscipiam te.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

Leva oculos tuos in directum,
et vide ubi non prostrata sis.
In viis sedebas,
exspectans eos quasi latro in solitudine :
et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum,
et serotinus imber non fuit.
Frons mulieris meretricis facta est tibi ;
noluisti erubescere.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

Ergo saltem amodo voca me :
Pater meus, dux virginitatis meæ tu es :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

numquid irasceris in perpetuum,
aut perseverabis in finem ?
ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ?
Abiit sibimet super omnem montem excelsum,
et sub omni ligno frondoso,
et fornicata est ibi.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Et dixi, cum fecisset hæc omnia :
Ad me revertere :
et non est reversa.
Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël,
dimisissem eam,
et dedissem ei libellum repudii :
et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus,
sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram,
et mœchata est cum lapide et ligno :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

et in omnibus his non est reversa ad me
prævaricatrix soror ejus Juda
in toto corde suo,
sed in mendacio, ait Dominus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-40022955d80a097e447c)

**Latin**

Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices : Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus,
et non avertam faciem meam a vobis,
quia sanctus ego sum, dicit Dominus,
et non irascar in perpetuum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-9cddad593f73adeac016)

**Latin**

Verumtamen scito iniquitatem tuam,
quia in Dominum Deum tuum prævaricata es,
et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso,
et vocem meam non audisti, ait Dominus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-77f0bcf628a6b2c6b32a)

**Latin**

Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus,
quia ego vir vester :
et assumam vos unum de civitate,
et duos de cognatione,
et introducam vos in Sion.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-e93f4ea4f81375c9a221)

**Latin**

Et dabo vobis pastores juxta cor meum,
et pascent vos scientia et doctrina.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-ad0dbb7caa8136e57bff)

**Latin**

Cumque multiplicati fueritis,
et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus,
non dicent ultra :
Arca testamenti Domini :
neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius,
nec visitabitur, nec fiet ultra.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-a344e3eeceed7e93233c)

**Latin**

In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini :
et congregabuntur ad eam omnes gentes
in nomine Domini in Jerusalem,
et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-292f98d53276b7e92ddb)

**Latin**

In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël,
et venient simul de terra aquilonis
ad terram quam dedi patribus vestris.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-ea8c03b9efa00fc49552)

**Latin**

Ego autem dixi :
Quomodo ponam te in filios,
et tribuam tibi terram desiderabilem,
hæreditatem præclaram exercituum gentium ?
Et dixi : Patrem vocabis me,
et post me ingredi non cessabis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-0b9188f9827bc9369014)

**Latin**

Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum,
sic contempsit me domus Israël,
dicit Dominus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-4a377fb8b3ab2ddc2997)

**Latin**

Vox in viis audita est,
ploratus et ululatus filiorum Israël :
quoniam iniquam fecerunt viam suam ;
obliti sunt Domini Dei sui.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-558828010cd7e67a3b8c)

**Latin**

Convertimini, filii revertentes,
et sanabo aversiones vestras.
Ecce nos venimus ad te :
tu enim es Dominus Deus noster.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-ec73ab42682871a72627)

**Latin**

Vere mendaces erant colles,
et multitudo montium :
vere in Domino Deo nostro salus Israël.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-67cd7490abc0fa3b8079)

**Latin**

Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra :
greges eorum, et armenta eorum,
filios eorum, et filias eorum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/3#text-3ac038d6962289bd3c26)

**Latin**

Dormiemus in confusione nostra,
et operiet nos ignominia nostra :
quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri,
ab adolescentia nostra usque ad diem hanc :
et non audivimus vocem Domini Dei nostri.

**English**

This passage has not yet been translated.
