# Jeremiah · 5

> https://missale.online/biblia/en/jr/5

## Verses

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-738a397ca42f89be3041)

**Latin**

Circuite vias Jerusalem,
et aspicite, et considerate,
et quærite in plateis ejus,
an inveniatis virum facientem judicium,
et quærentem fidem :
et propitius ero ei.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-a431dc21500084281aad)

**Latin**

Quod si etiam : Vivit Dominus, dixerint,
et hoc falso jurabunt.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-51d615e65f2b8ce7b8f8)

**Latin**

Domine, oculi tui respiciunt fidem :
percussisti eos, et non doluerunt ;
attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam :
induraverunt facies suas supra petram,
et noluerunt reverti.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-5d4da59ebdbb384b8c9f)

**Latin**

Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti,
ignorantes viam Domini,
judicium Dei sui.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-c9a99567837d7d8a5257)

**Latin**

Ibo igitur ad optimates, et loquar eis :
ipsi enim cognoverunt viam Domini,
judicium Dei sui :
et ecce magis hi simul confregerunt jugum ;
ruperunt vincula.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-db8941e9bfe92ba71d70)

**Latin**

Idcirco percussit eos leo de silva ;
lupus ad vesperam vastavit eos :
pardus vigilans super civitates eorum :
omnis qui egressus fuerit ex eis capietur :
quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum ;
confortatæ sunt aversiones eorum.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-d18c4bffa042bddf03b6)

**Latin**

Super quo propitius tibi esse potero ?
filii tui dereliquerunt me,
et jurant in his qui non sunt dii.
Saturavi eos, et mœchati sunt,
et in domo meretricis luxuriabantur.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-280b739fac2695c16a42)

**Latin**

Equi amatores et emissarii facti sunt :
unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-3dd53cfa29a281509a99)

**Latin**

Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,
et in gente tali non ulciscetur anima mea ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-c297fce5deb3b72375f2)

**Latin**

Ascendite muros ejus, et dissipate :
consummationem autem nolite facere :
auferte propagines ejus,
quia non sunt Domini.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-44b28169590526f68717)

**Latin**

Prævaricatione enim prævaricata est in me
domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-40022955d80a097e447c)

**Latin**

Negaverunt Dominum, et dixerunt :
Non est ipse : neque veniet super nos malum :
gladium et famem non videbimus.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-9cddad593f73adeac016)

**Latin**

Prophetæ fuerunt in ventum locuti,
et responsum non fuit in eis :
hæc ergo evenient illis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-77f0bcf628a6b2c6b32a)

**Latin**

Hæc dicit Dominus Deus exercituum :
Quia locuti estis verbum istud,
ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem,
et populum istum in ligna,
et vorabit eos.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-e93f4ea4f81375c9a221)

**Latin**

Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo,
domus Israël, ait Dominus :
gentem robustam,
gentem antiquam,
gentem cujus ignorabis linguam,
nec intelliges quid loquatur.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-ad0dbb7caa8136e57bff)

**Latin**

Pharetra ejus quasi sepulchrum patens ;
universi fortes.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-a344e3eeceed7e93233c)

**Latin**

Et comedet segetes tuas et panem tuum ;
devorabit filios tuos et filias tuas ;
comedet gregem tuum et armenta tua ;
comedet vineam tuam et ficum tuam :
et conteret urbes munitas tuas,
in quibus tu habes fiduciam, gladio.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-292f98d53276b7e92ddb)

**Latin**

Verumtamen in diebus illis, ait Dominus,
non faciam vos in consummationem.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-ea8c03b9efa00fc49552)

**Latin**

Quod si dixeritis :
Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia ?
dices ad eos :
Sicut dereliquistis me,
et servistis deo alieno in terra vestra,
sic servietis alienis in terra non vestra.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-0b9188f9827bc9369014)

**Latin**

Annuntiate hoc domui Jacob,
et auditum facite in Juda, dicentes :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-4a377fb8b3ab2ddc2997)

**Latin**

Audi, popule stulte, qui non habes cor :
qui habentes oculos, non videtis ;
et aures, et non auditis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-558828010cd7e67a3b8c)

**Latin**

Me ergo non timebitis, ait Dominus,
et a facie mea non dolebitis ?
qui posui arenam terminum mari,
præceptum sempiternum quod non præteribit :
et commovebuntur, et non poterunt ;
et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-ec73ab42682871a72627)

**Latin**

Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans :
recesserunt, et abierunt.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-67cd7490abc0fa3b8079)

**Latin**

Et non dixerunt in corde suo :
Metuamus Dominum Deum nostrum,
qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo,
plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-3ac038d6962289bd3c26)

**Latin**

Iniquitates vestræ declinaverunt hæc,
et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-2b08b45b7a9fd92ff7f8)

**Latin**

quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes,
laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-1b9b77d3fcc49350a3f4)

**Latin**

Sicut decipula plena avibus,
sic domus eorum plenæ dolo :
ideo magnificati sunt et ditati.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-21478efda9e3bd77c058)

**Latin**

Incrassati sunt et impinguati,
et præterierunt sermones meos pessime.
Causam viduæ non judicaverunt,
causam pupilli non direxerunt,
et judicium pauperum non judicaverunt.

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-66af0bf07849f0763ec9)

**Latin**

Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,
aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ?

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-8ce0bbceaab8ff918d3a)

**Latin**

Stupor et mirabilia facta sunt in terra :

**English**

This passage has not yet been translated.

[↗](https://missale.online/biblia/en/jr/5#text-ccc106774904a733b00e)

**Latin**

prophetæ prophetabant mendacium,
et sacerdotes applaudebant manibus suis,
et populus meus dilexit talia.
Quid igitur fiet in novissimo ejus ?

**English**

This passage has not yet been translated.
