Commune Unius Martyris Pontificis

IV. Klasse

Introitus

Latein
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui nos beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios Fratres: Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúndem passiónum, quas et nos pátimur: ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes, quod, sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Glória et honóre coronásti eum. ℣. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine. Allelúja, allelúja. ℣. Hic est Sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Deutsch

Tractus

Latein
Glória et honóre coronásti eum. ℣. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. ℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Deutsch

Evangelium

Latein
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.
Deutsch

Offertorium

Latein
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde.
Deutsch

Communio

Latein
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Deutsch

Postcommunio

Latein
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, coeléstis remédii fáciat esse consórtes.
Deutsch

Commune Unius Martyris Pontificis ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.