Commune Virginum tantum
Introitus
Latein
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ N. Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
Fratres: De virgínibus præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bo; num est hómini sic esse. Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parce. Hoc ítaque dico, fratres: Tempus breve est: réliquum est, ut, et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudéntes; et qui emunt, tamquam non possidéntes; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur; prǽterit enim figúra hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. Qui autem cum uxóre est, sollícitus est, quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
O quam pulchra et casta generátio cum claritáte! Allelúja.
Deutsch
—
Tractus
Latein
Concupívit Rex decórem tuum, quóniam ipse est Dóminus, Deus tuus.
℣. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam.
Quia concupívit Rex spéciem tuam.
℣. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo.
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
℣. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (Allelúja.)
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Deutsch
—
Communio
Latein
Símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam.
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Deutsch
—
Commune Virginum tantum ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.