Ss. Gordiani et Epimachi Martyrum
Introitus
Latein
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beatórum Mártyrum tuórum Gordiáni et Epímachi solémnia cólimus, eórum apud te intercessiónibus adjuvémur.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
In diébus illis: Post hæc ego Joánnes audívi quasi vocem turbárum multárum in cœlo, dicéntium: Allelúja: salus et glória et virtus Deo nostro est: quia vera et justa judícia sunt ejus, qui judicávit de meretríce magna, quæ corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus ejus. Et íterum dixérunt: Allelúja. Et fumus ejus ascéndit in sǽcula sæculórum. Et cecidérunt senióres vigínti quátuor et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen, Allelúja, tit vox de throno exívit, dicens: Laudem dícite Deo nostro, omnes servi ejus; et, qui timétis eum, pusílli et magni. Et audívi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum, dicentium: Alleiúja: quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens. Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei: quia venérunt núptiæ Agni et uxor ejus præparávit se. Et datum est illi, ut coopériat se býssina splendénti et cándido. Býssinum enim justificatiónes sunt Sanctórum. Et dixit mihi: Scribe: Beáti, qui ad cœnam nuptiárum Agni vocáti sunt.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Allelúja, allelúja.
Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Alleluja.
Deutsch
—
Tractus
Latein
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram.
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
eórum.
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Hóstias tibi, Dómine, beatórum Martyrum tuórum Gordiáni et Epímachi dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Deutsch
—
Communio
Latein
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Gordiáno et Epímacho, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Deutsch
—
Ss. Gordiani et Epimachi Martyrum ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 10. Mai begangen.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.