Ss. Basilidis, Cyrini, Naboris and Nazarii Martyrum
Introitus
Latein
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Sanctórum Mártyrum tuórum Basílidis, Cyríni, Nabóris atque Nazárii, quǽsumus, Dómine, natalítia nobis votíva respléndeant: et, quod illis cóntulit excelléntia sempitérna, frúctibus nostræ devotiónis accréscat.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
℣. Posuérunt mortália servórum tuórum escas volatílibus cœli: carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ.
Allelúja, allelúja.
Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt: et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.
Deutsch
—
Tractus
Latein
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
℣. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
In illo témpore: Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum advéntus tui et consummatiónis sǽculi? Et respóndens Jesus, dixit eis: Vidéte, ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. Auditúri enim estis prælia et opiniónes prœliórum. Vidéte, ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ et fames et terræmótus per loca. Hæc autem ómnia inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem et occídent vos: et éritis odio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et odio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
eórum.
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Pro sanctórum tuórum Basílidis, Cyríni, Nabóris atque Nazárii sánguine venerándo, hóstias tibi. Dómine, sollémniter immolámus, tua mirabília pertractántes: per quem talis est perfécta victória.
Deutsch
—
Communio
Latein
Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus cœli, carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ: secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios morte punitórum.
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Semper, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Basílidis, Cyríni, Nabóris atque Nazárii sollémnia celebrántes: præsta, quǽsumus; ut eórum patrocínia júgiter sentiámus.
Deutsch
—
Ss. Basilidis, Cyrini, Naboris and Nazarii Martyrum ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 12. Juni begangen.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.