Ss. Naboris et Felicis Martyrum

IV. Klasse Rot 📅 12. Juli Gloria

Introitus

Latein
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Præsta, quǽsumus, Dómine: ut, sicut nos sanctórum Martyrum tuórum Nabóris et Felícis natalítia celebránda non desérunt; ita júgiter suffrágiis comitántur.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. ℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja. ℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Deutsch

Tractus

Latein
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. ℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. ℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. ℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Deutsch

Evangelium

Latein
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Deutsch

Offertorium

Latein
pace.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Múnera plebis tuæ, quǽsumus, Dómine, sanetórum Mártyrum tuórum Nabóris et Felícis fiant grata suffrágiis: et, quorum triúmphis tuo nómini offeruntur, ipsorum digna perficiantur et méritis.
Deutsch

Communio

Latein
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Natalítiis Sanctórum tuórum, quǽsumus, Dómine: ut, sacraménti múnere vegetáti, bonis, quibus per tuam grátiam nunc fovémur, perfruámur ætérnis.
Deutsch

Ss. Naboris et Felicis Martyrum ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 12. Juli begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.