Commune Plurium Virginum Martyrum

IV. Klasse Rot 📅 24. Juli

Introitus

Latein
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.) Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui beátam Cunegúndem dulcédinis tuæ benedictiónibus prævenísti, ac vírginem étiam in coniúgio conservásti: præsta, quǽsumus; ut, ipsa intercedénte, per vitæ puritátem tibi iúgiter adhærére, et per eius vestígia gradiéntes, ad te perveníre felíciter mereámur.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios Fratres: De virgínibus præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bo; num est hómini sic esse. Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parce. Hoc ítaque dico, fratres: Tempus breve est: réliquum est, ut, et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudéntes; et qui emunt, tamquam non possidéntes; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur; prǽterit enim figúra hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. Qui autem cum uxóre est, sollícitus est, quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Allelúja, allelúja. Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Deutsch

Tractus

Latein
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur. ℣. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus. Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. ℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Deutsch

Evangelium

Latein
In illo témpore: Accessérunt ad Jesum pharisǽi, tentántes eum et dicéntes: Si licet hómini dimíttere uxórem suam quacúmque ex causa? Qui respóndens, ait eis: Non legístis, quia, qui fecit hóminem ab inítio, másculum et féminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimíttet homo patrem, et matrem, et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjúnxit, homo non séparet. Dicunt illi: Quid ergo Móyses mandávit dare libéllum repúdii, et dimíttere? Ait illis: Quóniam Móyses ad durítiam cordis vestri permísit vobis dimíttere uxóres vestras: ab inítio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quia, quicúmque dimíserit uxórem suam, nisi ob fornicatiónem, et áliam dúxerit, mœchátur: et qui dimíssam dúxerit, mœchátur. Dicunt ei discípuli ejus: Si ita est causa hóminis cum uxóre, non expédit núbere. Qui dixit illis: Non omnes cápiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunúchi, qui de matris útero sic nati sunt; et sunt eunúchi, qui facti sunt ab homínibus; et sunt eunúchi, qui seípsos castravérunt propter regnum cœlórum. Qui potest cápere, cápiat.
Deutsch

Offertorium

Latein
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Munéribus tibi, Dómine, pro beáte Vírginis tuæ Cunegúndis honóre dicátis, benedictiónem tuam propitiátus effúnde: ut per éadem et a vítiis ómnibus emundémur, et cæléstibus delíciis impleámur.
Deutsch

Communio

Latein
Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio hábui. (Allelúja.)
Deutsch

Postcommunio

Latein
Sumpta mystéria, quǽsumus, Dómine, suffragántibus beáte Cunegúndis Vírginis tuæ méritis, íncitent nos iúgiter, et illústrent: ut digne advéntum Fílii tui præstolémur, et ad supérnas eius núptias admittámur.
Deutsch

Commune Plurium Virginum Martyrum ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 24. Juli begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.