Ss. Felicis et Adaucti Martyrum
Introitus
Latein
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Majestátem tuam, Dómine, súpplices exorámus: ut, sicut nos júgiter Sanctórum tuórum commemoratióne lætíficas; ita semper supplicatióne deféndas.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Léctio libri Sapiéntiæ
Réddidit Deus justis mercédem labórum suorum, et dedúxit illos in via mirábili: et fuit illis in velaménto diéi et in luce stellárum per noctem: tránstulit illos per Mare Rubrum, et transvéxit illos per aquam nímiam. Inimícos autem illórum demérsit in mare, et ab altitúdine inferórum edúxit illos. Ideo justi tulérunt spólia impiórum, et decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum, et víctricem manum tuam laudavérunt páriter, Dómine, Deus noster.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Justórum ánimæ in manu Dei sunt: et non tanget illos torméntum malítiæ.
℣. Visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Allelúja, allelúja.
℣. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent in ætérnum. Allelúja.
Deutsch
—
Tractus
Latein
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram.
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. Revérsi sunt autem septuagínta duo cum gáudio, dicéntes: Dómine, étiam dæmónia subiiciúntur nobis in nómine tuo. Et ait illis: Vidébam sátanam sicut fulgur de cœlo cadéntem. Ecce, dedi vobis potestátem calcándi supra serpéntes et scorpiónes, et super omnem virtútem inimíci: et nihil vobis nocébit. Verúmtamen in hoc nolíte gaudére, quia spíritus vobis subiiciúntur: gaudéte autem, quod nómina vestra scripta sunt in cœlis.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde.
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Hóstias, Dómine, tuæ plebis inténde: et, quas in honóre Sanctórum tuórum devóta mente celébrat, profícere sibi séntiat ad salútem.
Deutsch
—
Communio
Latein
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Repléti, Dómine, munéribus sacris: quǽsumus: ut, intercedéntibus Sanctis tuis, in gratiárum semper actióne maneámus.
Deutsch
—
Ss. Felicis et Adaucti Martyrum ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 30. August begangen.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.