Commune Unius Martyris
Im Kalender:
Introitus
Latein
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Beati Martyris tui Melchioris, quǽsumus, Domine, precibus adiuvemur; ut, cuius gloriamur triumpho, fidei constantiam imitemur.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Allelúja, allelúja.
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Deutsch
—
Tractus
Latein
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit.
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus sollemnitáte defértur.
Deutsch
—
Communio
Latein
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. (Allelúja.)
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, sentiámus efféctum.
Deutsch
—
Commune Unius Martyris ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 7. September begangen.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.