Commune Confessoris non pontificis

IV. Klasse Weiß 📅 25. September
Im Kalender:

Introitus

Latein
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.) Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui beatum Ladislaum religiosa perfectione voluisti omnibus prælucere: concede propitius; ut eius exemplo in virtutibus iugiter proficiamus.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Allelúja, allelúja Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Deutsch

Tractus

Latein
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. ℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. ℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Deutsch

Evangelium

Latein
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Deutsch

Offertorium

Latein
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Hostias ad altare tuum offerentibus, Domine, da nobis illum pietatis affectum, quem beato Ladislao Confessori tuo infudisti: ut pura mente ac fervido corde rei sacræ attendamus, et sacrificium tibi placitum nobisque proficuum immolemus.
Deutsch

Communio

Latein
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Deutsch

Postcommunio

Latein
Tribuat nobis, omnipotens Deus, suffragantibus beati Ladislai Confessoris tui precibus, refectio sacra subsidium: ut et castitatis munditiam observemus in corpore, et lumen veritatis exhibeamus in opere.
Deutsch

Commune Confessoris non pontificis ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 25. September begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.