In Vigilia Epiphaniæ

III. Klasse Weiß 📅 5. Januar Gloria Credo
Im Kalender:

Introitus

Latein
Dum médium siléntium tenérent ómnia, et nox in suo cursu médium iter háberet, omnípotens Sermo tuus, Dómine, de cœlis a regálibus sédibus venit. Dóminus regnávit, decórem indútus est: indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se. Dum médium siléntium tenérent ómnia, et nox in suo cursu médium iter háberet, omnípotens Sermo tuus, Dómine, de cœlis a regálibus sédibus venit.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Omnípotens sempitérne Deus, dírige actus nostros in beneplácito tuo: ut in nómine dilécti Fílii tui mereámur bonis opéribus abundáre:
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Lectio Epístolæ beati Pauli Apóstoli ad Gálatas. Fratres: Quanto témpore heres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium: sed sub tutóribus et actóribus est usque ad præfinítum tempus a patre: ita et nos, cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes. At ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus. Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra, clamántem: Abba, Pater. Itaque jam non est servus, sed fílius: quod si fílius, et heres per Deum.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Speciósus forma præ filiis hóminum: diffúsa est gratia in lábiis tuis. ℣. Eructávit cor meum verbum bonum, dico ego ópera mea Regi: lingua mea cálamus scribæ, velóciter scribéntis. Allelúja, allelúja. Dóminus regnávit, decórem índuit: índuit Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se virtúte. Allelúja.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum In illo témpore: Defúncto Heróde, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph in Ægýpto, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et vade in terram Israël: defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam Pueri. Qui consúrgens, accépit Púerum et Matrem ejus, et venit in terram Israël. Audiens autem, quod Archeláus regnáret in Judæa pro Heróde patre suo, tímuit illo ire: et, admonítus in somnis, secéssit in partes Galilææ. Et véniens habitávit in civitáte, quæ vocátur Názareth: ut adimplére tur quod dictum est per Prophétas: Quóniam Nazaræus vocábitur.
Deutsch

Offertorium

Latein
Deus firmávit orbem terræ, qui non commovébitur: paráta sedes tua, Deus, ex tunc, a sǽculo tu es.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut óculis tuæ majestátis munus oblátum, et grátiam nobis piæ devotiónis obtíneat, et efféctum beátæ perennitátis acquírat.
Deutsch

Communio

Latein
Tolle Púerum et Matrem ejus, et vade in terram Israël: defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam Púeri.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Per hujus, Dómine, operatiónem mystérii, et vítia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur.
Deutsch

In Vigilia Epiphaniæ ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 5. Januar begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.