Ss. Isaaci Jogues, Joannis de Brébeuf et Sociorum Martyrum

III. Klasse Rot 📅 26. September Gloria

Commune: Commune Plurimorum Martyrum

Introitus

Latein
Hi sunt qui venérunt de tribulatióne magna, et lavérunt stolas suas, et dealbavérunt eas in sánguine Agni. Laudáte Dóminum, omnes gentes; laudáte eum omnes pópuli. Hi sunt qui venérunt de tribulatióne magna, et lavérunt stolas suas, et dealbavérunt eas in sánguine Agni.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui primítias fídei in amplíssimis Boreális Americæ regiónibus sanctórum Mártyrum tuórum Joánnis, Isaáci eorúmque Sociórum prædicatióne et sánguine consecrásti: concéde propítius: ut, eórum intercessióne, flórida christianórum seges ubíque in dies augeátur.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Lectio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. Fratres: Ego a vobis débui commendári: nihil enim minus fui ab its qui sunt supra modum Apóstoli, tamétsi nihil sum. Signa tamen apostolátus mei facta sunt super vos, in omni patiéntia, in signis et prodígiis et virtútibus. Quid est enim quod minus habuístis præ céteris ecclésiis, nisi quod ipse non gravávi vos? Donáte mihi hanc injúriam. Ecce tértio hoc parátus sum veníre ad vos; et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos; net enim debent fílii paréntibus thesaurizáre, sed paréntes fíliis. Ego autem libénter impéndam et superimpéndar ipse pro animábus vestris: licet plus vos díligens, minus díligar.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Anima nostra sicut passer erépta est de láqueo venántium. ℣. Laqueus contrítus est et nos liberati sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómine, qui fecit cælum et terram. Allelúia, allelúia. ℣. Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita et per Christum abúndat consolátio nostra, allelúia.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequentia † sancti Evangelii secundum Lucam. In illo témpore: Descéndens Jesus de monte stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse elevátis óculis in discípulos suos, dicébat: “Beáti páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esúritis, quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die, et exsultáte: ecce enim merces vestra multa est in Cœlo.”
Deutsch

Offertorium

Latein
Tamquam aurum in fornáce probávit illos Dóminus, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Immaculátam Hóstiam fac nos, Dómine, méntibus tibi puris offérre, quam sanctis Martyribus tuis illibátus vitæ candor et juge mortificatiónis stúdium dapem suavíssimam efficiébant.
Deutsch

Communio

Latein
Magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem: mihi enim vívere Christus est et mori lucrum.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Fórtium pane reféctis tríbue nobis, omnípotens Deus: ut, sicut sancti Mártyres tui Joánnes, Isaácus eorúmque Sócii, eódem roboráti, ánimam suam pro frátribus pónere non dubitárunt; ita nos, alter altérius ónera portántes, próximos nostros ópere et veritáte diligámus.
Deutsch

Tractus

Aus dem Commune übernommen

Latein
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. ℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. ℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. ℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Deutsch

Ss. Isaaci Jogues, Joannis de Brébeuf et Sociorum Martyrum ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 26. September begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.