Ss. Protomartyrum Poloniae

IV. Klasse Rot 📅 12. November

Commune: Commune Plurimorum Martyrum

Introitus

Latein
Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur. Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui primítias fídei apud Polonórum gentem sanctórum Mártyrum tuórum Benedícti, Ioánnis, Matthǽi, Isáaci atque Christíni sánguine consecrásti: concéde propítius; ut ad tui nóminis confessiónem, quorum excitámur exémplis, eórum précibus adiuvémur.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio libri Sapiéntiæ Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum semine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! ℣. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja, allelúja. ℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Deutsch

Offertorium

Latein
Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu, Dómine, benedíces justo: Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Hóstias tibi, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Deutsch

Communio

Latein
Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Súmpsimus, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Benedícti, Ioánnis, Matthǽi, Isáaci atque Christíni solémnia celebrántes, sacraménta cæléstia: præsta, quǽsumus: ut, quod temporáliter gérimus, ætérnis gáudiis consequámur.
Deutsch

Tractus

Aus dem Commune übernommen

Latein
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. ℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. ℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. ℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Deutsch

Evangelium

Aus dem Commune übernommen

Latein
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Deutsch

Ss. Protomartyrum Poloniae ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 12. November begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.