sancti-06-10pl
Introitus
Latein
Ducam eum in solitúdinem: et loquar ad cor eius.
℣. Beáti immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini.
Ducam eum in solitúdinem: et loquar ad cor eius.
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Exáudi, quǽsumus, Dómine, pópulum tuum tota mente tibi subiéctum: et beáti Bogumili Confessóris tui atque Pontíficis supplicatióne custódi; ut, corde et córpore protéctus, quæ pie credit, iusta petíta accípiat.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
Dirigátur, Dómine, orátio mea, sicut incénsum in conspéctu tuo.
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Súscipe, Dómine, preces et múnera: quæ, ut tuo sint digna conspéctu, sancti Confessóris tui atque Pontíficis Bogumili précibus adiuvémur.
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Bogumilo, Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Deutsch
—
sancti-06-10pl ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 10. Juni begangen.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.