sancti-07-13pl
Introitus
Latein
Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum et confirmamini: quaerite faciem eius semper. (T. P. Alleluia, alleluia)
Confitemini Domino et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius.
Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum et confirmamini: quaerite faciem eius semper. (T. P. Alleluia, alleluia)
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Clementissime Deus, qui beatos Andream et Benedictum mira abstinentia et assidua vitae austeritate tibi soli adhaerere fecisti: da nobis, eorum intercessione, cordis nostri maculas iugi paenitentia detergere, et purificatis tibi mentibus deservire.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Lectio libri Sapientiæ.
Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Diligite Dominum, omnes Sancti eius, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
℣. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Alleluia, alleluia.
℣. Sperent in te, qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Alleluia.
Deutsch
—
Tractus
Latein
Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir, qui sperat in eo.
℣. Timete Dominum, omnes sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum.
℣. Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non mi nuentur omni bono.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
Iusti epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. (T. P. Alleluia.)
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Hostias ad altare tuum offerentibus, Domine, da nobis illum pietatis affectum, quem beatis Andreae et Benedicto Confessoribus tuis infudisti: ut pura mente ac fervido corde rei sacrae attendamus et sacrificium tibi placitum nobisque proficuum immolemus.
Deutsch
—
Communio
Latein
Beati servi illi, quos, cum venerit Dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. (T. P. Alleluia.)
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Tribuat nobis, omnipotens Deus, suffragantibus beatorum Andreae et Benedicti Confessorum tuorum precibus, refectio sacra subsidium: ut et castitatis munditiam observemus in corpore et lumen veritatis exhibeamus in opere.
Deutsch
—
sancti-07-13pl ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 13. Juli begangen.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.