sancti-08-26pl

IV. Klasse Weiß 📅 26. August

Introitus

Latein
Fundaménta eius in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob. Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei. Fundaménta eius in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Omnipotens et misericors Deus, qui ad defensionem populi Polonici in beatissima Virgine Maria perpetuum auxilium mirabliliter constituisti, eiusque sacram Imaginem Claromontanam solemni fidelium veneratione insignem reddidisti: concede propitius; ut, tali præsidio muniti, certantes in vita, victoriam de hoste maligno consequi valeamus in morte.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio libri Sapiéntiæ. Ego díligentés mé díligó et quí máne vigilant ad mé invenient mé. Mécum sunt dívitiæ et glória opés superbæ et iústitiá. Melior est frúctus meus auró et pretiósó lapide et genimina mea argentó électó. In viís iústitiæ ambuló in medió sémitárum iúdicií ut dítem díligentés mé et thésaurós eórum repleam. Dóminus possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram. Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas. Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui audit me et qui vígilat ad fores meas cotídie. et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam et háuriet salútem a Dómino.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Porta cæli et stella maris es. Virgo Maria, Regis æterni Mater ac Regina nostra. ℣. Gratos nos redde Filio tuo: quia omnis virtus et decor et gloria ex te resplendet. Alleluia, alleluia. Luc 1:28 ℣. Ave, gratia plena: Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Alleluia.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Joánnem. In illo témpore: Núptiæ factæ sunt in Cana Galilǽæ: et erat Mater Jesu ibi. Vocátus est autem et Jesus, et discípuli ejus ad núptias. Et deficiénte vino, dicit Mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit Mater ejus minístris: Quodcúmque díxerit vobis, fácite. Erant autem ibi lapídeæ hýdriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Judæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas. Dicit eis Jesus: Implete hýdrias aqua. Et implevérunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: Hauríte nunc, et ferte architriclíno. Et tulérunt. Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum fáctam, et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriáti fúerint, tunc id, quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit inítium signórum Jesus in Cana Galilǽæ: et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli ejus.
Deutsch

Offertorium

Latein
Circumdate Sion, et complectimini eam, narrate in turribus eius: pronite corda vestra in virtute eius, et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera: quoniam hic est Deus.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Pro religiónis christiánæ triúmpho hóstias placatiónis tibi, Dómine, immolámus: quæ ut nobis profíciant, opem auxiliátrix Virgo præstet; per quam talis perfécta est victória.
Deutsch

Communio

Latein
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Adésto, Dómine, pópulis, qui participatióne Córporis et Sánguinis tui reficiúntur: ut, sanctíssima tua Genetríce auxiliánte, ab omni malo et perículo liberéntur, et in omni ópere bono custodiántur:
Deutsch

sancti-08-26pl ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 26. August begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.