sancti-10-21pl

IV. Klasse Weiß 📅 21. Oktober

Introitus

Latein
Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me: ad annuntiándum mansuétis misit me. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis eius. Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me: ad annuntiándum mansuétis misit me.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui in beáto Iacóbo, Confessóre tuo atque Pontífice, apostólicum evangelizándi spíritum mirabíliter renovásti: præsta, quǽsumus; ut, ipso intercedénte, fide ac móribus tibi iúgiter adhæreámus.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Grátias ago Deo meo in omni memória vestri, semper in cunctis oratiónibus meis pro ómnibus vobis, cum gáudio deprecatiónem fáciens, super communicatióne vestra in Evangélio Christi a prima die usque nunc. Confídens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Jesu: sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis : eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia, et in omni sensu: ut probétis potióra, ut sitis sincéri, et sine offénsa in diem Christi.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. ℣. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúia, allelúia. ℣. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Joánnem In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.~
Deutsch

Offertorium

Latein
Elégit eum Dóminus sacerdótem sibi, ad sacrificándum ei hóstiam laudis.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Tua, quǽsumus, Dómine, múnera illas in nobis puríssimi amóris flammas éxcitent, quibus beátus Iacóbus éadem offeréndo tantópere flagrábat.
Deutsch

Communio

Latein
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Persevéret in córdibus nostris, piíssime Deus, percépti grátia sacraménti: ut ea roboráti, beáti Iacóbi exémplo, et hostes víncere, et incorruptíbilem glóriæ corónam ássequi valeámus.
Deutsch

sancti-10-21pl ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 21. Oktober begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.