sancti-11-13pl
Introitus
Latein
Consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.
Laudate, pueri, Dominum: laudate nomen Domini.
Consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.
Deutsch
—
Oratio (Kollekte)
Latein
Deus, qui inter cetera sapientiæ tuæ miracula, etiam in tenera ætate maturæ sanctitatis gratiam contulisti: da, quǽsumus; ut, beati Stanislai exemplo, tempus instanter operando redimentes, in æternam ingredi requiem festinemus.
Deutsch
—
Lesung (Lectio / Epistola)
Latein
Léctio libri Sapiéntiæ.
Iustus autem si morte præoccupatus fuerit in refrigerio erit. Senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt. Autem sensus hominibus et ætas senectutis vita inmaculata. Placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est. Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia consummatus. In brevi explevit tempora multa placita. Enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in præcordiis talia quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius. Condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti.
Deutsch
—
Graduale / Alleluia
Latein
Desiderium cordis eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudasti eum.
℣. Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Alleluia, alleluia.
Initio congnovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea. Alleluia.
Deutsch
—
Evangelium
Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Obláti sunt Jesu párvuli, ut manus eis impóneret et oráret. Discípuli autem increpábant eos. Jesus vero ait eis: Sínite párvulos, et nolíte eos prohibére ad me veníre: tálium est enim regnum cœlórum. Et cum imposuísset eis manus, ábiit inde. Et ecce, unus accedens, ait illi: Magíster bone, quid boni fáciam, ut hábeam vitam ætérnam? Qui dixit ei: Quid me intérrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam íngredi, serva mandáta. Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicídium fácies: Non adulterábis: Non fácies furtum: Non falsum testimónium dices: Hónora patrem tuum et matrem tuam, et díliges próximum tuum sicut te ipsum. Dicit illi adoléscens: Omnia hæc custodívi a juventúte mea: quid adhuc mihi deest? Ait illi Jesus: Si vis perféctus esse, vade, vende, quæ habes, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cœlo: et veni, séquere me.
Deutsch
—
Offertorium
Latein
Introibo ad altare Dei: ad Deum, qui lætificat iuventutem meam.
Deutsch
—
Secreta (Stillgebet)
Latein
Angelorum pane, quǽsumus, Domine, beati Stanislai nos intercessio dignos efficiat, qui eo meruit angelica manu recreari.
Deutsch
—
Communio
Latein
Cibavit illum Dominus pane vitæ et intellectus, et aqua sapientæ salutaris potavit illum.
Deutsch
—
Postcommunio
Latein
Ut nobis, Domine, cælestis, quem sumpsimus, panis sit vitæ: beato Stanislao Confessore tuo intercedente, quǽsumus; ut panis sit intellectus, et potus aqua sapientiæ salutaris.
Deutsch
—
sancti-11-13pl ist ein Gedenktag IV. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 13. November begangen.
Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.