Hoheslied 1

Canticum Canticorum Salomonis 1

‹ Kapitel
1

<Sponsa>Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,

2

fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.

3

<Chorus Adolescentularum>Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.

4

<Sponsa>Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

5

Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.

6

Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

7

<Sponsus>Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

8

Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

9

Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.

10

Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.

11

<Sponsa>Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

12

Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.

13

Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.

14

<Sponsus>Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.

15

<Sponsa>Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.

16

Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.

Hoheslied 1 (Canticum Canticorum Salomonis 1) in der lateinischen Überlieferung der Vulgata Clementina.