Hoheslied 6
Canticum Canticorum Salomonis 6
<Sponsa>Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
—
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
Ich gehöre meinem Geliebten, und mein Geliebter gehört mir, der weidet unter den Lilien.
<Sponsus>Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.
—
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.
—
Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.
—
Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.
—
Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
—
Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
—
Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?
—
<Sponsa>Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
—
Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
—
<Chorus>Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.
—
Hoheslied 6 (Canticum Canticorum Salomonis 6) in der lateinischen Überlieferung der Vulgata Clementina.