1 Corinthians · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non h...2. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem ...3. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et ...4. Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non ag...5. non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non...6. non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :7. omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.8. Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive li...9. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.10. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.11. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus...12. Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad fa...13. Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem...Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
This passage has not yet been translated.
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
This passage has not yet been translated.
Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
This passage has not yet been translated.
Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
This passage has not yet been translated.
non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
This passage has not yet been translated.
non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
This passage has not yet been translated.
omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
This passage has not yet been translated.
Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
This passage has not yet been translated.
Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
This passage has not yet been translated.
Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
This passage has not yet been translated.
Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
This passage has not yet been translated.
Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
This passage has not yet been translated.
Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.
This passage has not yet been translated.