1 Chronicles · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Is...2. Cumque appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul et filio...3. Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagit...4. Et dixit Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et int...5. Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, i...6. Interiit ergo Saul : et tres filii ejus, et omnis domus illius...7. Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus,...8. Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, inve...9. Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudasse...10. arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affix...11. Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philis...12. consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera S...13. Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævar...14. nec speraverit in Domino : propter quod interfecit eum, et tra...Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë.
This passage has not yet been translated.
Cumque appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.
This passage has not yet been translated.
Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus : arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.
This passage has not yet been translated.
Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.
This passage has not yet been translated.
Interiit ergo Saul : et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.
This passage has not yet been translated.
Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus, fugerunt : et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.
This passage has not yet been translated.
Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboë.
This passage has not yet been translated.
Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis :
This passage has not yet been translated.
arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.
This passage has not yet been translated.
Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthiim fecerant super Saul,
This passage has not yet been translated.
consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus : attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.
This passage has not yet been translated.
Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud : sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
This passage has not yet been translated.
nec speraverit in Domino : propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.
This passage has not yet been translated.