1 Samuel · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judi...2. Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi A...3. Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaver...4. Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samu...5. Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant i...6. Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da no...7. Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus...8. Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægy...9. Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et præ...10. Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petiera...11. Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filio...12. et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agror...13. Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, e...14. Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et ...15. Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det...16. Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asin...17. Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.18. Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis...19. Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Neq...20. et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex...21. Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in aur...22. Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constit...Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.
This passage has not yet been translated.
Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
This passage has not yet been translated.
Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.
This passage has not yet been translated.
Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.
This passage has not yet been translated.
Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
This passage has not yet been translated.
Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
This passage has not yet been translated.
Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.
This passage has not yet been translated.
Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,
This passage has not yet been translated.
et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
This passage has not yet been translated.
Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
This passage has not yet been translated.
Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
This passage has not yet been translated.
Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
This passage has not yet been translated.
Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.
This passage has not yet been translated.
Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
This passage has not yet been translated.
Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
This passage has not yet been translated.
Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos,
This passage has not yet been translated.
et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
This passage has not yet been translated.
Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.
This passage has not yet been translated.