1 Thessalonians · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut sc...2. Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in noc...3. cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis sup...4. Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa ta...5. omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus no...6. Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.7. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte e...8. Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei ...9. quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salu...10. qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus,...11. Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sic...12. Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inte...13. ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum...14. Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini p...15. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod ...16. Semper gaudete.17. Sine intermissione orate.18. In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christ...19. Spiritum nolite extinguere.20. Prophetias nolite spernere.21. Omnia autem probate : quod bonum est tenete.22. Ab omni specie mala abstinete vos.23. Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer s...24. Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.25. Fratres, orate pro nobis.26. Salutate fratres omnes in osculo sancto.27. Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis...28. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
This passage has not yet been translated.
Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :
This passage has not yet been translated.
cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
This passage has not yet been translated.
Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat :
This passage has not yet been translated.
omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.
This passage has not yet been translated.
Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
This passage has not yet been translated.
Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
This passage has not yet been translated.
Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :
This passage has not yet been translated.
quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
This passage has not yet been translated.
qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
This passage has not yet been translated.
Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
This passage has not yet been translated.
Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,
This passage has not yet been translated.
ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.
This passage has not yet been translated.
Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
This passage has not yet been translated.
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
This passage has not yet been translated.
Semper gaudete.
This passage has not yet been translated.
Sine intermissione orate.
This passage has not yet been translated.
In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
This passage has not yet been translated.
Spiritum nolite extinguere.
This passage has not yet been translated.
Prophetias nolite spernere.
This passage has not yet been translated.
Omnia autem probate : quod bonum est tenete.
This passage has not yet been translated.
Ab omni specie mala abstinete vos.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
This passage has not yet been translated.
Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.
This passage has not yet been translated.
Fratres, orate pro nobis.
This passage has not yet been translated.
Salutate fratres omnes in osculo sancto.
This passage has not yet been translated.
Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.
This passage has not yet been translated.
Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.
This passage has not yet been translated.