Revelation · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audi...2. Et vidi : et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, hab...3. Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, d...4. Et exivit alius equus rufus : et qui sedebat super illum, datu...5. Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dic...6. Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium :...7. Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animal...8. Et ecce equus pallidus : et qui sedebat super eum, nomen illi ...9. Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas ...10. et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo Domine (sanctus e...11. Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ : et dictum est illis ut...12. Et vidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terræmotus ma...13. et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit...14. et cælum recessit sicut liber involutus : et omnis mons, et in...15. et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et forte...16. et dicunt montibus, et petris : Cadite super nos, et abscondit...17. quoniam venit dies magnus iræ ipsorum : et quis poterit stare ?Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui : Veni, et vide.
This passage has not yet been translated.
Et vidi : et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.
This passage has not yet been translated.
Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens : Veni, et vide.
This passage has not yet been translated.
Et exivit alius equus rufus : et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus.
This passage has not yet been translated.
Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens : Veni, et vide. Et ecce equus niger : et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua.
This passage has not yet been translated.
Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium : Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne læseris.
This passage has not yet been translated.
Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis : Veni, et vide.
This passage has not yet been translated.
Et ecce equus pallidus : et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ.
This passage has not yet been translated.
Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant :
This passage has not yet been translated.
et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ?
This passage has not yet been translated.
Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ : et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.
This passage has not yet been translated.
Et vidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus : et luna tota facta est sicut sanguis :
This passage has not yet been translated.
et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur :
This passage has not yet been translated.
et cælum recessit sicut liber involutus : et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt :
This passage has not yet been translated.
et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium :
This passage has not yet been translated.
et dicunt montibus, et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni :
This passage has not yet been translated.
quoniam venit dies magnus iræ ipsorum : et quis poterit stare ?
This passage has not yet been translated.