Ephesians · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.2. Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum i...3. ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.4. Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros :...5. Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in si...6. non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut se...7. cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :8. scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc rec...9. Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : sciente...10. De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia vir...11. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias...12. quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem...13. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die...14. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti lor...15. et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,16. in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela n...17. et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),18. per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in s...19. et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiduc...20. pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, pro...21. Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vo...22. quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos su...23. Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.24. Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum...Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
This passage has not yet been translated.
Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
This passage has not yet been translated.
ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
This passage has not yet been translated.
Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
This passage has not yet been translated.
Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :
This passage has not yet been translated.
non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
This passage has not yet been translated.
cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :
This passage has not yet been translated.
scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
This passage has not yet been translated.
Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.
This passage has not yet been translated.
De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
This passage has not yet been translated.
Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :
This passage has not yet been translated.
quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
This passage has not yet been translated.
Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
This passage has not yet been translated.
State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
This passage has not yet been translated.
et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
This passage has not yet been translated.
in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :
This passage has not yet been translated.
et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
This passage has not yet been translated.
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :
This passage has not yet been translated.
et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :
This passage has not yet been translated.
pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
This passage has not yet been translated.
Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :
This passage has not yet been translated.
quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
This passage has not yet been translated.
Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
This passage has not yet been translated.
Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.
This passage has not yet been translated.