Ezekiel · 3

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Et dixit ad me : Fili hominis, quodcumque inveneris, comede : comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo :

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

et dixit ad me : Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Et dixit ad me : Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël :

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones : et si ad illos mittereris, ipsi audirent te :

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me : omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum :

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam : ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Et dixit ad me : Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi :

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos : et dices eis : Hæc dicit Dominus Deus : si forte audiant et quiescant.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnæ : Benedicta gloria Domini de loco suo :

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnæ.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me : et abii amarus in indignatione spiritus mei : manus enim Domini erat mecum, confortans me.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar : et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens :

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Si, dicente me ad impium : Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur : tu autem animam tuam liberasti.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo : ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit : sanguinem vero ejus de manu tua requiram.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me : Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Et surgens egressus sum in campum : et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar : et cecidi in faciem meam.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me : Ingredere, et includere in medio domus tuæ.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum.

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat : quia domus exasperans est.

English

This passage has not yet been translated.