Ezekiel · 42
Verses
⋯
Individual passages
1. Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilone...2. In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et lati...3. contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum ...4. Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ...5. ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia support...6. Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant col...7. Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ erant in via ...8. quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquagi...9. Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab oriente, ingredie...10. In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem,...11. Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum ...12. Secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente a...13. Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austr...14. Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanc...15. Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per via...16. Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensuræ, quin...17. Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in ca...18. Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo...19. Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in cal...20. Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum...Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum ædificium, et contra ædem vergentem ad aquilonem.
This passage has not yet been translated.
In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,
This passage has not yet been translated.
contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.
This passage has not yet been translated.
Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem :
This passage has not yet been translated.
ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quæ ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis ædificii.
This passage has not yet been translated.
Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum : propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
This passage has not yet been translated.
Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ erant in via atrii exterioris ante gazophylacia : longitudo ejus quinquaginta cubitorum :
This passage has not yet been translated.
quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.
This passage has not yet been translated.
Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.
This passage has not yet been translated.
In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem ædificii separati, et erant ante ædificium gazophylacia.
This passage has not yet been translated.
Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quæ erant in via aquilonis : secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.
This passage has not yet been translated.
Secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente ad notum : ostium in capite viæ, quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum : ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est.
This passage has not yet been translated.
Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius : et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis : et sic procedent ad populum.
This passage has not yet been translated.
Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem : et mensus est eam undique per circuitum.
This passage has not yet been translated.
Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensuræ, quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.
This passage has not yet been translated.
Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum.
This passage has not yet been translated.
Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.
This passage has not yet been translated.
Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ.
This passage has not yet been translated.
Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.
This passage has not yet been translated.