Ezekiel · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens :2. Et tu, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus terræ Israël : Fin...3. Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te : et judic...4. Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor : sed via...5. Hæc dicit Dominus Deus : Afflictio una, afflictio ecce venit.6. Finis venit, venit finis : evigilavit adversum te, ecce venit.7. Venit contritio super te, qui habitas in terra : venit tempus,...8. Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo fur...9. et non parcet oculus meus, nec miserebor : sed vias tuas impon...10. Ecce dies, ecce venit : egressa est contritio, floruit virga, ...11. iniquitas surrexit in virga impietatis : non ex eis, et non ex...12. Venit tempus, appropinquavit dies : qui emit, non lætetur, et ...13. Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur : et adhuc...14. Canite tuba, præparentur omnes : et non est qui vadat ad præli...15. Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus : qui in agro es...16. Et salvabuntur qui fugerint ex eis : et erunt in montibus quas...17. Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.18. Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido : et in omni ...19. Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilin...20. Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagi...21. Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis ter...22. Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum : et ...23. Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, e...24. Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum : ...25. Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.26. Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super audi...27. Rex lugebit, et princeps induetur mœrore, et manus populi terr...Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Et tu, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus terræ Israël : Finis venit : venit finis super quatuor plagas terræ.
This passage has not yet been translated.
Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas.
This passage has not yet been translated.
Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor : sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus Deus : Afflictio una, afflictio ecce venit.
This passage has not yet been translated.
Finis venit, venit finis : evigilavit adversum te, ecce venit.
This passage has not yet been translated.
Venit contritio super te, qui habitas in terra : venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriæ montium.
This passage has not yet been translated.
Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua,
This passage has not yet been translated.
et non parcet oculus meus, nec miserebor : sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
This passage has not yet been translated.
Ecce dies, ecce venit : egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia,
This passage has not yet been translated.
iniquitas surrexit in virga impietatis : non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum : et non erit requies in eis.
This passage has not yet been translated.
Venit tempus, appropinquavit dies : qui emit, non lætetur, et qui vendit, non lugeat : quia ira super omnem populum ejus.
This passage has not yet been translated.
Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur : et adhuc in viventibus vita eorum : visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur, et vir in iniquitate vitæ suæ non confortabitur.
This passage has not yet been translated.
Canite tuba, præparentur omnes : et non est qui vadat ad prælium : ira enim mea super universum populum ejus.
This passage has not yet been translated.
Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus : qui in agro est, gladio morietur, et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.
This passage has not yet been translated.
Et salvabuntur qui fugerint ex eis : et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.
This passage has not yet been translated.
Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.
This passage has not yet been translated.
Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido : et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.
This passage has not yet been translated.
Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit : argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini : animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
This passage has not yet been translated.
Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo : propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
This passage has not yet been translated.
Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terræ in prædam, et contaminabunt illud.
This passage has not yet been translated.
Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum : et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud.
This passage has not yet been translated.
Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate.
This passage has not yet been translated.
Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum : et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum.
This passage has not yet been translated.
Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.
This passage has not yet been translated.
Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum : et quærent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus.
This passage has not yet been translated.
Rex lugebit, et princeps induetur mœrore, et manus populi terræ conturbabuntur : secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus.
This passage has not yet been translated.