Galatians · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per...2. et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.3. Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,4. qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de ...5. cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.6. Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in...7. quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et vo...8. Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam...9. Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangeli...10. Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placer...11. Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatu...12. neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per r...13. Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quon...14. et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in gene...15. Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, e...16. ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gent...17. neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed ab...18. deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mans...19. alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.20. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.21. Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.22. Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo :23. tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos al...24. et in me clarificabant Deum.Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis :
This passage has not yet been translated.
et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.
This passage has not yet been translated.
Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
This passage has not yet been translated.
qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
This passage has not yet been translated.
cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
This passage has not yet been translated.
Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium :
This passage has not yet been translated.
quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
This passage has not yet been translated.
Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
This passage has not yet been translated.
Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
This passage has not yet been translated.
Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
This passage has not yet been translated.
Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem :
This passage has not yet been translated.
neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
This passage has not yet been translated.
Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
This passage has not yet been translated.
et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.
This passage has not yet been translated.
Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
This passage has not yet been translated.
ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,
This passage has not yet been translated.
neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :
This passage has not yet been translated.
deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
This passage has not yet been translated.
alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
This passage has not yet been translated.
Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
This passage has not yet been translated.
Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.
This passage has not yet been translated.
Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo :
This passage has not yet been translated.
tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :
This passage has not yet been translated.
et in me clarificabant Deum.
This passage has not yet been translated.