Joel · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero ...2. congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat ; e...3. Et super populum meum miserunt sortem ; et posuerunt puerum in...4. Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Pa...5. Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et ...6. Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum...7. Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et conv...8. Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum...9. Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robust...10. Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanc...11. Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini...12. Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi s...13. Mittite falces, quoniam maturavit messis ; venite, et descendi...14. Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domi...15. Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.16. Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, e...17. Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion mont...18. Et erit in die illa : stillabunt montes dulcedinem, et colles ...19. Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditioni...20. Et Judæa in æternum habitabitur, et Jerusalem in generationem ...21. Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram ; et Dominus c...Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem,
This passage has not yet been translated.
congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat ; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
This passage has not yet been translated.
Et super populum meum miserunt sortem ; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.
This passage has not yet been translated.
Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palæstinorum ? numquid ultionem vos reddetis mihi ? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
This passage has not yet been translated.
Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra.
This passage has not yet been translated.
Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum.
This passage has not yet been translated.
Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ, quia Dominus locutus est.
This passage has not yet been translated.
Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos : accedant, ascendant omnes viri bellatores.
This passage has not yet been translated.
Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat : Quia fortis ego sum.
This passage has not yet been translated.
Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.
This passage has not yet been translated.
Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.
This passage has not yet been translated.
Mittite falces, quoniam maturavit messis ; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia : quia multiplicata est malitia eorum.
This passage has not yet been translated.
Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis.
This passage has not yet been translated.
Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
This passage has not yet been translated.
Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra ; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël.
This passage has not yet been translated.
Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo ; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.
This passage has not yet been translated.
Et erit in die illa : stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.
This passage has not yet been translated.
Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua.
This passage has not yet been translated.
Et Judæa in æternum habitabitur, et Jerusalem in generationem et generationem.
This passage has not yet been translated.
Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram ; et Dominus commorabitur in Sion.
This passage has not yet been translated.