Tobit · 10

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus Tobias, dicens : Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi ?

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam ?

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Cœpit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo : et cœperunt ambo simul flere, eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat : Heu, heu me, fili mi ! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ ?

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Cui dicebat Tobias : Tace, et noli turbari : sanus est filius noster : satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

At vero Raguel dicebat ad generum suum : Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Cui Tobias ait : Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa : et salvum atque gaudentem dimisit eum a se,

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

dicens : Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam : et dimiserunt ire,

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere.

English

This passage has not yet been translated.