1 John · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostr...2. et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiam...3. quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societ...4. Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.5. Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus v...6. Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris...7. Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societat...8. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus,...9. Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut rem...10. Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et ...Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ :
This passage has not yet been translated.
et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis :
This passage has not yet been translated.
quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.
This passage has not yet been translated.
Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
This passage has not yet been translated.
Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.
This passage has not yet been translated.
Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
This passage has not yet been translated.
Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
This passage has not yet been translated.
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
This passage has not yet been translated.
Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
This passage has not yet been translated.
Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.
This passage has not yet been translated.