1 John · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine...2. Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erim...3. Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et i...4. Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit : et peccatum e...5. Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et p...6. Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non v...7. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, si...8. Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolu...9. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen...10. In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui n...11. quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut dilig...12. Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. ...13. Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.14. Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam ...15. omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam o...16. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro ...17. Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum ...18. Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :19. in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu...20. Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus cord...21. Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habe...22. et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata eju...23. Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Je...24. Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et ...Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum.
This passage has not yet been translated.
Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est.
This passage has not yet been translated.
Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
This passage has not yet been translated.
Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit : et peccatum est iniquitas.
This passage has not yet been translated.
Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et peccatum in eo non est.
This passage has not yet been translated.
Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
This passage has not yet been translated.
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
This passage has not yet been translated.
Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
This passage has not yet been translated.
Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
This passage has not yet been translated.
In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :
This passage has not yet been translated.
quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
This passage has not yet been translated.
Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa.
This passage has not yet been translated.
Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
This passage has not yet been translated.
Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte :
This passage has not yet been translated.
omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.
This passage has not yet been translated.
In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.
This passage has not yet been translated.
Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?
This passage has not yet been translated.
Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :
This passage has not yet been translated.
in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
This passage has not yet been translated.
Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.
This passage has not yet been translated.
Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :
This passage has not yet been translated.
et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.
This passage has not yet been translated.
Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
This passage has not yet been translated.
Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
This passage has not yet been translated.