1 Chronicles · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Fecit quoque sibi domos in civitate David : et ædificavit locu...2. Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca ...3. Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur ar...4. necnon et filios Aaron, et Levitas.5. De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti.6. De filiis Merari, Asaia princeps : et fratres ejus ducenti viginti.7. De filiis Gersom, Joël princeps : et fratres ejus centum triginta.8. De filiis Elisaphan, Semeias princeps : et fratres ejus ducenti.9. De filiis Hebron, Eliel princeps : et fratres ejus octoginta.10. De filiis Oziel, Aminadab princeps : et fratres ejus centum duodecim.11. Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uri...12. et dixit ad eos : Vos, qui estis principes familiarum Levitica...13. ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Do...14. Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam...15. Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxt...16. Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de frat...17. Constitueruntque Levitas : Heman filium Joël, et de fratribus ...18. Et cum eis fratres eorum : in secundo ordine, Zachariam, et Be...19. Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis conc...20. Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, e...21. Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Je...22. Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiæ præerat, ad præc...23. Et Barachias, et Elcana, janitores arcæ.24. Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacha...25. Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt...26. Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Dom...27. Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui...28. Universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo,...29. Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem Davi...Fecit quoque sibi domos in civitate David : et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum.
This passage has not yet been translated.
Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum.
This passage has not yet been translated.
Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei :
This passage has not yet been translated.
necnon et filios Aaron, et Levitas.
This passage has not yet been translated.
De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti.
This passage has not yet been translated.
De filiis Merari, Asaia princeps : et fratres ejus ducenti viginti.
This passage has not yet been translated.
De filiis Gersom, Joël princeps : et fratres ejus centum triginta.
This passage has not yet been translated.
De filiis Elisaphan, Semeias princeps : et fratres ejus ducenti.
This passage has not yet been translated.
De filiis Hebron, Eliel princeps : et fratres ejus octoginta.
This passage has not yet been translated.
De filiis Oziel, Aminadab princeps : et fratres ejus centum duodecim.
This passage has not yet been translated.
Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab :
This passage has not yet been translated.
et dixit ad eos : Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est :
This passage has not yet been translated.
ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus ; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
This passage has not yet been translated.
Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël.
This passage has not yet been translated.
Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.
This passage has not yet been translated.
Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.
This passage has not yet been translated.
Constitueruntque Levitas : Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ : de filiis vero Merari, fratribus eorum : Ethan filium Casaiæ.
This passage has not yet been translated.
Et cum eis fratres eorum : in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores.
This passage has not yet been translated.
Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis concrepantes.
This passage has not yet been translated.
Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.
This passage has not yet been translated.
Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.
This passage has not yet been translated.
Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiæ præerat, ad præcinendam melodiam : erat quippe valde sapiens.
This passage has not yet been translated.
Et Barachias, et Elcana, janitores arcæ.
This passage has not yet been translated.
Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei : et Obededom et Jehias erant janitores arcæ.
This passage has not yet been translated.
Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia.
This passage has not yet been translated.
Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.
This passage has not yet been translated.
Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores : David autem etiam indutus erat ephod lineo.
This passage has not yet been translated.
Universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
This passage has not yet been translated.
Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.
This passage has not yet been translated.