1 Samuel · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen e...2. et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenen...3. Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut ado...4. Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori ...5. Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Do...6. Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in ta...7. sicque faciebat per singulos annos : cum redeunte tempore asce...8. Dixit ergo ei Elcana vir suus : Anna, cur fles ? et quare non ...9. Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et ...10. cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,11. et votum vovit, dicens : Domine exercituum, si respiciens vide...12. Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ...13. Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius mov...14. dixitque ei : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum, quo mades.15. Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam mulier in...16. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ...17. Tunc Heli ait ei : Vade in pace : et Deus Israël det tibi peti...18. Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis ...19. Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino : reversique ...20. Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit ...21. Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immola...22. Et Anna non ascendit : dixit enim viro suo : Non vadam donec a...23. Et ait ei Elcana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et ma...24. Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus...25. et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.26. Et ait Anna : Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine : ego...27. Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam qu...28. Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuer...Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus :
This passage has not yet been translated.
et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii : Annæ autem non erant liberi.
This passage has not yet been translated.
Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes :
This passage has not yet been translated.
Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.
This passage has not yet been translated.
Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus :
This passage has not yet been translated.
sicque faciebat per singulos annos : cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam : porro illa flebat, et non capiebat cibum.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo ei Elcana vir suus : Anna, cur fles ? et quare non comedis ? et quam ob rem affligitur cor tuum ? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii ?
This passage has not yet been translated.
Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,
This passage has not yet been translated.
cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
This passage has not yet been translated.
et votum vovit, dicens : Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque servæ tuæ sexum virilem : dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.
This passage has not yet been translated.
Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,
This passage has not yet been translated.
dixitque ei : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum, quo mades.
This passage has not yet been translated.
Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam mulier infelix nimis ego sum : vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
This passage has not yet been translated.
Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens.
This passage has not yet been translated.
Tunc Heli ait ei : Vade in pace : et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum.
This passage has not yet been translated.
Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.
This passage has not yet been translated.
Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino : reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha.
Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam : et recordatus est ejus Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium : vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
This passage has not yet been translated.
Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.
This passage has not yet been translated.
Et Anna non ascendit : dixit enim viro suo : Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter.
This passage has not yet been translated.
Et ait ei Elcana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum : precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
This passage has not yet been translated.
Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus :
This passage has not yet been translated.
et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.
This passage has not yet been translated.
Et ait Anna : Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine : ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum.
This passage has not yet been translated.
Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum.
This passage has not yet been translated.
Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum.
Et oravit Anna, et ait :
This passage has not yet been translated.